Charter Document - 02240494

Charter Document - 02240494


Charter Number: 02240494
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1031 - 1062
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.125)

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie infra muros Matisconis fundate in honore Beati Vincentii dicate Ego Fromaldus dono in communione fratrum Domino ibidem servientium pro remedio animarum patris et matris mee fratrumque meorum et sororum ac pro mea omnem hereditatem meam quecumque michi ex eis provenit quecumque conjacet in episcopatu Matisconensi et quamcumque quietam habeo et quamcumque alicui per rectum querelo similiter servos et ancillas quos habeo vel quos querelo excepto unum mansum in villa Perroy situm quem dedi filiis Ratherii propter tortitudinem quam michi Cluniacenses monachi inde faciebant Hec omnia supradenominata concedo supradicte ecclesie clericisque ibidem servientibus presentibus atque futuris post decessum meum ad presens vero reddo eis investituram pro his mansum in villa Uriniaci jacentem cum vircariis ad se pertinentibus et cum serviciis que debet et terram cum prato Fradesch tenere superpositum et quicquid in Miliaco habeo vel quicquid ibi per rectum querelo dono etiam sibi unum mansum in villa []