Charter Document - 02240491

Charter Document - 02240491


Charter Number: 02240491
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0997
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.125)

Charter:

Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est constructa infra muros Matisconum ubi domnus Leutbaldus episcopus ad regendum habere videtur Igitur ego Durannus et uxor mea Sufficia cogitamus de Dei misericordia vel pro remedio animarum nostrarum ut eas Dominus eripere dignetur de penis inferni et de potestate diaboli pro eo donamus ad ipsam casam Dei in stipendia fratrum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Lugdunensi in villa que dicitur Bex campos duos Terminat unus campus a mane via publica a medio die Ugonis cum suis heredibus a sero de ipsa hereditate a cercio terra Sancti Desiderii alius campus terminat a mane terra Sancti Stephani a medio die terra Sancti Cipriani a sero via publica a circio Hugonis cum heredibus Infra istos terminos donamus ad ipsam casam Dei in stipendia fratrum ea vero ratione dum nos vivimus usum et fructum post decessum quoque nostrum ad ipsam casam Dei perveniat nullo contradicente Si quis contradixerit auri uncias duas componat firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum Matisconi via publice S Duranni S Uxoris sue Sufficie qui donationem istam fieri et firmare rogaverunt Loco vero census festivitate Sancti Vincentii denarios II persolvat S Archimberti S Wicardi S Bernaldi S Warulfi S Fromaldi Data per manum Teudonis sacerdotis feria VI mense maio regnante Rotberto rege anno primo