Charter Document - 02240486
Charter Number: | 02240486 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1004 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p123) |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa infra menia urbis Matisconis in honore Beati Vincentii dicata quam ad regendum habere videtur domnus Leutbaldus presul et domnus Maiolus prepositus et ceteri fratres atque canonici Ego Flotbertus et uxor mea Rotrudis pro amore Dei et pro remedio animarum nostrarum et pro anima Humberti clerici filii nostri seu ceterorum parentum nostrorum ut pius Dominus eas liberare dignetur de penis inferni propterea donamus ad ipsam casam Dei et Sancti Vincentii ad mensam fratrum aliquid ex rebus proprie hereditatis nostre que sunt in pago Matisconense in fine Salorniacense in villa Sanciaco Est autem mansus cum supraposito quod Rainerius possidet cum curtilo et vinea simul tenente qui terminat a mane et a circio terra Sancti Clementis a medio die terra Beloeni et Gisonis a sero via publica Infra istas terminationes donamus prescriptum mansum ad ipsam casam Dei et Sancti Vincentii ut faciant rectores ejusdem loci quicquid voluerint nullo contradicente Si quis autem elemosinam istam contradixerit auri uncias duas componat et antea donatio ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Matiscone S Flotberti et uxoris sue Rotrudis S Raculfi S Cyndrici S Maalgerii S Aabelini S Josberti S Walterii S Bernardi S Warulfi filii Flotberti Data per manum Rodulfi presbiteri III nonas januarii anno octavo regnante Rotberto rege