Charter Document - 02240483
| Charter Number: | 02240483 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1031 - 1062 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p122) |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie intra menia Matisconis fundate in honore sancte Dei genitricis sanctorumque martirum Vincentii Gervasii atque Protasii beatorum quoque apostolorum Petri et Bartholomei dicate Ego Wichardus miles de Bellojoco reminiscens peccatorum meorum enormitatem simulque offensionum et malorum que contra Sanctum Vincentium et locum ejus et famulos ipsius perpetravi propterea ut ipse gloriosus martir pro peccatis et offensionibus meis apud Dominum intercessor existat dono ipsi et predicte ecclesie ejus in communione fratrum Domino ibidem servientium de hereditate mea unum mansum est autem ipse mansus in comitatu Matisconensi in villa Brurerias in agro Biliaco situs Hunc igitur mansum cum viriariis campis vineis pratis et omnibus pertinentibus ad eum sicut queri et inveniri potest vel poterit in futurum vel sicut Bernardus Rencho tenuit eum dono sicut predictum est in communione fratrum ut faciant de eo quicquid voluerint in Dei servitio ad presens et in futurum Sciant autem omnes propinqui fideles et amici nostri quod sine ulla retentione et sine ulla requisitione istud donum feci quod si quis requirere aut Sancto Vincentio et canonicis ejus in futurum voluerit calumniare aut aliquid debitum vel servitium superponere non valeat adimplere vel proficere sed pro ipsa presumptione subjaceat maledictioni eterne fiat S ipsius Guichardi qui fieri et firmare jussit S uxoris ejus Ricoare et filiorum ejus Humberti Guichardi et Dalmacii S Gausmari de Peseir S Rotlanni de Monte Agniaco
