Charter Document - 02240478
Charter Number: | 02240478 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0968 - 0971 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.121) |
Charter:
In nomine Verbi incarnati notum habeatur omnibus filiis fidelibusque sancte Matiscensis ecclesie presentibus scilicet atque futuris quia domnus Ado serenissimus antistes per deprecationem canonicorum et fidelium suorum Johannis videlicet prepositi atque Aymini archidiaconi ac reliquorum contulit cuidam clerico nomine Odoni canonico incliti martiris Christi Vincentii quasdam ecclesias et res prememorati martiris abhatiam scilicet Sancti Petri cujus ecclesia fundata est in suburbio civitatis Matisconensis et est hospitalis et ibi convenit sepultura prefate urbis cujus due partes sunt canonicorum tertia vero ipsius loci Est denique capella in honore Sancti Petri dicata et in villa Carnaco sita alia vero capella in villa Jonciaco sita in honore Sancti Petri Est et ecclesia Sancti Petri que Vetus dicitur et in ipsa suburbana est etiam terra Sancti Juliani ex Roca alia vero terra est in pago Lugdunensi in villa Vallis quam Aimerudis quondam nobilis matrona Sancto Vincentio devote condonavit Hec omnia sicut hic inserta sunt tenebat predictus presul in manu sua et annuentibus sue ecclesie filiis post suum decessum premisso Odoni concessit ecclesias videlicet capellas et terras cum rebus et decimis et omnibus sibi jure pertinentibus et capellam Sancti Boniti ita tamen ut festivitate Sancti Petri ex abbatia una refectio canonicis superius nominatis et episcopo fideliter detur alia vero refectio festivitate Sancte Lucie solis canonicis tribuatur De terra vero Sancti Juliani que in Verchison et in Buton et in Cacellaco et in Polliaco et de terra Vallis duos soldos denariorum festivitate Sancti Vincentii persolvat His omnibus peractis de his que promisimus diebus vite sue faciat juxta dispositionem suam secundum decreta canonum habendo tenendo et possidendo et si Leutbaldus filius Warulfi ejusque consanguineus eum supervixerit similiter in vita sua habeat illis decedentibus Sanctus Vincentius quod suum est recipiat Et ut firmius crederetur diligentiusque observaretur domnus Ado prenominatus episcopus hanc precariam eis fieri jussit quam propriis manibus roboravit et fidelium suorum digitis signandum tradidit S Ado peccator Matiscensis episcopus S Johannes prepositus S Ayminus archidiaconus S Bodo levita S Gunduldricus levita S Bernoldus presbiter S Bernardus levita S Winisius levita S Constabilis presbiter Amblardus levita Rodulfus levita Enricus levita Girardus sacerdos Eldinus levita Otgerius presbiter Sendelenus levita Gemnio presbiter Warinus levita Durannus presbiter Stephanus presbiter Leutbeldus presbiter Ubertus levita Berno presbiter Bernardus levita Leotardus