Charter Document - 02240476

Charter Document - 02240476


Charter Number: 02240476
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1031 - 1060
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.120)

Charter:

Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie fidelibus presentibus videlicet et futuris quod Wicardus veniens de Bellijoco recordans peccata et offensiones quas pater suus Wicardus et predecessores sui habuerunt de communione Beati Vincentii et canonicorum ejus pro malis consuetudinibus quas miserunt terris et villanis eorum que sunt in civitate sua vel videbantur esse in salvamento suo venit Matisconem in ecclesia predicti martiris ante altare et reliquias ejus et in presentia Walterii episcopi et canonicorum et dimisit vel werpivit Domino et eidem martiri atque canonicis presentibus et futuris omnes illas malas consuetudines quas sicut supradiximus pater suus vel predecessores sui terris vel villanis predicte ecclesie imposuerunt retinuit autem hec causa salvamenti quamvis non juste nec recte tempore messionis Illi villani qui manent in illa parte terrarum quas ipse vel pater ejus tenuerunt secundum divisionem suam causa salvamenti illi scilicet qui cum bobus laborant reddant de cibariis ad equos unum sextarium secundum mensuram de Bellojoco Similiter nativitate Domini tamtumdem et unum fascium de feno homini uni portabile et in Pascha similiter solummodo reddent eosdem fascios feni Pauperiores vero qui manibus laborant vel cum fossoribus suis [unde] vivant reddent medietatem [ipsius] supradicte mensure et in nativitate Domini aliam medietatem Et hec que descripsimus reddenda non ipsi nec homines eorum venient accipere in domibus hominum nostrorum sed noster minister vel nostri homines deportabunt ea ad supradictum castrum Pro his igitur absolvimus patrem ejus et ceteros predecessores ex parte Dei et sanctorum ejus et nostre de omnibus malis que fecerunt nobis et nostris ut illi peccatorum suorum mereantur absolutionem per hanc remissionem et ipsi uxorique ejus concedimus societatis nostre et orationum atque helemosinarum partem Si quis vero in presens vel futurum plura horum que descripsimus repetierit vel adjecerit sit anathema maranata Hoc actum Matisconi III kal februarii V feria regnante Henrico rege S Wicardi qui fieri et firmare rogavit S Ricoarie uxoris ejus ac filii eorum Humberti S Hugonis avunculi ejus S Stephani de vilaris S Hugonis et Aimini fratrum de Marcant S Bladini S alterius Bladini