Charter Document - 02240474

Charter Document - 02240474


Charter Number: 02240474
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1018 - 1030
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p119)

Charter:

Sancte Dei ecclesie infra muros Matisconis fundate in honore Beati Vincentii martiris dicate Ego Eufemia cum filiis meis scilicet Hugone Herberto Drogone Walterio atque filia Suplicia donamus quemdam servum nomine Gudone cum uxore sua nomine Lora cum infantibus qui ab hac die de illis exierint ut sint et maneant sicut et ceteri servi ecclesiastici ejusdem ecclesie in perpetuum pro anima Renconis senioris mei et pro redemptione peccatorum ejus ut eum misericors Dominus per inefabilem misericordiam suam et per merita et intercessiones predicti martiris et omnium sanctorum suorum dimittat omnia peccata ejus quatenus quod subitanea et premens mors sibi abstulit per hanc elemosinam et per penitentiam quam loco ipsius sumeret huic predicto servo ejus ut maximus ei propicio Domino dimittatur et quod aliquando scilicet fructum penitentie vivens optavit premium mortalitatis non perdat Ego Eufemia et filii mei qui hanc donationis cartam fecimus et firmari etiam eam rogavimus S Hugonis S Herberti S Drogonis S Walterii S Simplicie S Hugonis S Widonis S Oddonis S Alterius Oddonis S Supplicie