Charter Document - 02240471

Charter Document - 02240471


Charter Number: 02240471
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0997 - 1015
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p119)

Charter:

Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris Ego Otto comes et uxor mea Adila donamus quasdam res pro remedio animarum nostrarum sitas in pago Matiscensi atque Lugdunensi videlicet beneficium Humberti Mulionis defuncti Conjacent autem ipse terre in villa Grecio et in villa Varennas et in villa Dranaco et curtile in suburbio et in urbe Matisconis Concedimus autem ipsas terras Domino Sanctoque Vincentio ad mensam fratrum eo pacto ut unoquoque anno post nostrum decessum rectores ipsius loci in die nostri obitus anniversariam diem Domino sacrificia offerendo faciant Damus vero cum plastris domum in Matiscono ubi Humbertus jam dictus mansit S Ottonis comitis et uxoris sue Adde qui fieri et firmare rogaverunt Rainaldi filii sui S item Rainaldi S Porduini Data per manum Rannulfi levite V feria mense Martio regnante rege Rotberto