Charter Document - 02240464

Charter Document - 02240464


Charter Number: 02240464
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1019 - 1030
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.117)

Charter:

Notum sit omnibus Christicolis et maxime Matisconensis civitatis proceribus quia cum essem ego Otto comes apud Matisconem civitatem adiit meam presentiam quidam canonicus Sancti Vincentii vocabulo Ainardus dicens non recte calumniari a meis exactoribus alodum suum qui est in pago Lugdunensi in agro Tromacensi in villa Croteldi et in villa Flaciaco et in villa Cavaniaco et in ripa Vele hec sunt vinee cum domibus campis pratis aquis aquarumque decursibus Cujus clamorem ego Otto audiens diligenter inquisivi et inveni in aliquibus rebus meam rectitudinem Domnus autem Gauslenus predicte urbis episcopus et canonici ejus rogaverunt ut pro Dei amore et Sancti Vincentii omnesque consuetudines ex his terris Sancto Vincentio donarem quod et feci pro anime mee remedio S Ainardi qui per hanc cartam supradictas res Sancto Vincentio donavit ad mensam fratrum S Ottonis comitis S Helisabeth uxoris ejus S Uduldrici S Willelmi S Gausleni episcopi S Adalardi S Otgerii