Charter Document - 02240460

Charter Document - 02240460


Charter Number: 02240460
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0928 - 0936
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.116)

Charter:

In nomine Verbi Incarnati notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie Sancti Vincentii tam presentibus quam et futuris quia venit quidam vir nomine Salicherius atque de familia ejus ortus petiit a domno Bernone pontifice aliquamtulum ex rebus Sancti Vincentii a beneficio tenere sub censu est colonica que conjacet in pago Lugdunensi in agro Vircionis in villa Chinimaco Domnus quoque presul Berno per consilium fidelium suorum concessit ei quid petebat ea vero ratione ut ipse res meliorentur et non destruentur et annis singulis festivitate Sancti Vincentii absque ulla dilatione persolvat in censum denarios IIII Similiter concessit uxori sue Natalie et filiis suis Teutbaldo et Adalgerio illis autem decedentibus ad mensam fratrum canonicorum revertatur perpetualiter funditus Si quis vero distraxerit inferni igne cremabitur S Berno episcopus Aininius Rannaldus Henricus Giso Beraldus Berno presbiter Gembertus Rodulfus Berardus scripsit die sabbati II kalendas julii anno XII regnante Ludovici imperatoris