Charter Document - 02240459

Charter Document - 02240459


Charter Number: 02240459
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restitution
Date: 1031 - 1062
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p116)

Charter:

Notum sit omnibus sancte Matiscensis ecclesie filiis presentibus et futuris quia cum esset domnus Walterius presul in propria sede juxta ecclesiam Beati Vincentii martiris Rannulfus prepositus et Walterius decanus cum aliis canonicis adiit ejus presentiam quidam clericus nomine Breidincus humiliter poscens ut sibi concederent canonicale contubernium qui audientes requisierunt quemdam mansum quem dudum Stephanus filius Artaldi Sancto Vincentio dederat quem ipse suum esse dicebat situm in pago Matisconense in agro Fusciacense in villa Cavaniaco Terminatur ab oriente et occidente terra Hebreorum a meridie terra ejusdem Beati Vincentii a circio via publica Quod ipse Breidincus audiens sponte predictum mansum reddidit et si aliquam rectitudinem ibi habebat Domino Sanctoque Vincentio dedit Preterea propter canonicam societatem dedit Domino Sanctoque Vincentio quasdam terras quas quidam homo nobilis nomine Humbertus propinquus ejus sibi dederat ut sibi in vita sua victum et vestitum preberet sunt autem he res site in eodem pago et in villa Varennas Igitur predictus Breindincus has terras campos scilicet vircarias prata silvas cum omnibus ad se pertinentibus laudante jam dicto Humberto Sancto Vincentio dedit ad mensam fratrum sicut eas Osbertus pater ejus et Alia mater ejus ipsi Humberto dimiserunt et ipse eas tenuit et faciant rectores Sancti Vincentii quicquid facere voluerint eo pacto ut nulli laico homini he terre dentur per beneficium neque per precariam S Braidenci qui fieri et firmare rogavit S Humberti S Arberti S Alterius Humberti S Aimonis