Charter Document - 02240458

Charter Document - 02240458


Charter Number: 02240458
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1031 - 1062
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p116)

Charter:

Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra ambitum meniorum Matisconensium cui domnus Walterius venerabilis presul preesse videtur Ego Ermengardis femina considerans scelerum meorum enormitatem ut pius Dominus predicti martiris interventu placatus animam meam a penis inferni eripiat et eterne beatitudinis munere donet concedo quasdam res juris mei sitas in pago Matisconensi in agro Idgiacensi in villa Verchisoto Sunt autem he res mansi cum domibus vineis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus et molendino uno quod est ad villam que dicitur Septem Molinis et precipue silve que omnia senior meus Uduldricus dudum contulit et scriptum michi fecit ut cuicumque dare vellem hoc predium in mea esset potestate Itaque pro illius anime remedio necnon filii mei Uduldrici has res predictas Sancto Vincentio tribuo cum omnibus rebus ad hoc predium pertinentibus ut ab hodierno die rectores Sancti Vincentii teneant et possideant et quicquid sibi libuerit in Dei servitio faciant nullamque calumniam patiantur ab heredibus senioris mei vel a meis Si quis autem testamentum hoc calumniare presumpserit non valeat sed ad nichilum molicio ejus redigatur et ipse in hac vita positus omnibus subjaceat maledictionibus