Charter Document - 02240434
Charter Number: | 02240434 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 0990 - 1015 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p112) |
Charter:
Notum sit omnibus quia Remestagius filius Gibrardi de Emurenda contentionem et querelam habuit cum canonicis Sancti Vincentii de terris quas olim Johannes archipresbiter dederat Sancto Vincentio ad mensam fratrum sitas in villa Cortefrancionis Cum igitur hanc contentionem multum temporis cum canonicis haberet venit in claustrum illorum volens per sacramentum et per pugnam supradictas terras usurpare dicens quia sibi competerent jure hereditario per successionem parentum suorum scilicet patris sui Giloardi et avunculi sui Rotlanni atque Vuamendi Sed convictus ratione quod injuste istam querelam haberet contra canonicos et quia Johannes archipresbiter rectus et legitimus dator de illis terris fuisset werpivit Sancto Vincentio et canonicis omnem querelam quam habebat contra illos de supradictis terris et si aliquam rectitudinem habebat in illis terris dedit illam Sancto Vincentio per hunc librum