Charter Document - 02240433

Charter Document - 02240433


Charter Number: 02240433
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1031 - 1062
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p111)

Charter:

Notum sit omnibus christianis quod veniens Ingelbertus ante domnum Walterium Matiscensem episcopum et omnibus canonicis dedit sua sponte atque verpivit Sancto Vincentio atque canonicis ipsius loci omnia que possidere videbatur in villa Fontanas et in villa Ditgiaco et in villa Soloigniaco sive Milliaco necnon et curtilum quem emerat XVIII soldos in villa Gigniaco seu que habebat in villa Vuiriaco ut habeant et possideant sine contradictione alicujus mortalis hominis Ego Ingelbertus qui hoc donum vel werpitionem feci et firmare rogavi S Beliardis uxoris mee S Duranni filii mei