Charter Document - 02240431

Charter Document - 02240431


Charter Number: 02240431
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1031 - 1062
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p111)

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie que est in honore Almi Vincentii dicata infra ambitum meniorum Matiscensis urbis sita cui Walterius preest episcopus Ego Adalardus cum uxore mea Sulpicia donamus aliquas terras quas hactenus jure hereditario tenuimus pro remedio animarum nostrarum et pro anima filii mei Arloeni simulque pro animabus parentum nostrorum ut nobis et illis supradicti martiris precibus remissionem omnium peccatorum tribuat piissimus Dominus Sunt autem he terre in pago Matiscensis urbis [site] in agro Fusciacense in villa Varenne una cum quicquid [ibi] visi sumus habere in silvis et arabilibus terris atque pratis totum tribuimus ad mensam fratrum supradicte congregationis ut illud deinceps habeant et possideant jure perpetue possessionis Igitur hujus heleemosine gratia nihil accipimus ab eis nisi illud quod majus est communionem et gratiam illorum societatis et participationem orationis Precamur autem parentes et successores nostros ut hoc caritativum donum quod predictis fratribus concedimus pro nobis et illis et pro defunctorum parentum nostrorum animabus laudent et confirment ut Almi Vincentii precibus canonicorumque ipsis orationibus fiant consortes eterne glorie retributionibus Et si quis presumpserit contradicere sciat se juste feriendum divina ultione S Aadalardi et uxoris ejus Sulpicie qui fieri et firmare rogaverunt S Joffredi S Otgerii S Renconis