Charter Document - 02240430
Charter Number: | 02240430 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1031 - 1062 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.111) |
Charter:
Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra ambitum meniorum Matiscensium cui domnus Walterius presul preesse videtur Ego Ermengardis femina considerans scelerum meorum enormitatem ut pius Dominus predicti martiris interventu placatus animam meam a penis inferni eripiat et eterne beatitudinis munere donet concedo quasdam res juris mei sitas in pago Matisconense in agro Idgiacense in villa Verchisoto Sunt autem he res mansi cum domibus vineis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus et molendino uno quod est ad villam que dicitur Septem Molinis et precipue silve Que omnia senior meus Udulricus dudum contulit et scriptum michi fecit ut cuicumque dare vellem predium hoc in mea esset potestate Itaque pro illius anime remedio necnon filii mei Udulrici has res predictas Sancto Vincentio tribuo cum omnibus rebus ad hoc predium pertinentibus ut ab hodierno die rectores Sancti Vincentii teneant et possideant et quicquid sibi libuerit in Dei servitio faciant nullamque calumniam patiantur ab heredibus senioris mei vel a meis Si quis autem hoc testamentum calumniare presumpserit non valeat sed ad nihilum molitio ejus redigatur et ipse in hac vita positus omnibus subjaceat maledictionibus Preterea jam dicte ecclesie tribuo mansum unum cum silva et campis et pratis situm in pago Lugdunense in agro Respiacense in villa Montis dicitur autem silva Pireta terminatur a mane terra Sancti Vincentii a medio die via publica a sero terra ejusdem Ermengardis a circio via publica