Charter Document - 02240425
Charter Number: | 02240425 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0882 - 0884 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p110) |
Charter:
Divina suffragante misericordia Guntardus humilis Matiscensis episcopus et canonici ipsius ecclesie Adalgaudo presbitero et Teoloni fratri ejus Cum non est incognitum qualiter vos res vestras que sunt in pago Tolvedonense et in agro Sibriacense sive in locis quorum vocabula sunt Goroledas ad ecclesiam Sancti Vincentii suisque canonicis con donastis Postmodum vestra fuit petitio et nostra decrevit voluntas ut easdem res per prestariam vobis concederemus quod ita et fecimus eo tenore ut eas in vita vestra habeatis potestatem ita ut nec vendere nec alienare presumatis sed potius melioratas custodire studeatis et pro compensatione istarum rerum concedimus vobis per hanc prestariam usu fructuarie ecclesiam quam avunculus vester Adalgaudus Sancto Vincentio et nobis condonavit in honorem sancte Dei genitricis Marie constructam cum rebus et appendenciis subjectis Que ecclesia est in pago vel in agro prememorato eo scilicet modo firmitatis ut annis singulis ad prefatam Dei domum suisque canonicis sive ad festivitatem Sancti Vincentii soldos argenti tres conferre minime recusetis Ut hec precaria firma et stabilis manu nostra eam firmavimus et firmare his testibus rogavimus S Guntardi episcopi S Fulcoldi S Ardradi S Wicardi Factum est hoc regnante Karlomagno rege