Charter Document - 02240421

Charter Document - 02240421


Charter Number: 02240421
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0937 - 0954
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.109)

Charter:

Notum esse omnibus volumus quia cum resideret domnus Maimbodus reverendus pontifex in Matiscono secus basilicam Almi Vincentii egregii martiris Christi venit ante presentiam ejus quidam canonicus predicti martiris Flotbertus nomine diaconus et mater ejus Cristina humiliter poscentes quatenus dignaretur eis per precarie firmitatem conferre quasdam res Sancti Vincentii conjacent es in pago supradicto videlicet capellam unam in honore Beate Marie dicatam et in Cantriaco villa sitam alteram vero in honore Sancti Amoris in villa Albuciniaco cum rebus et decimis et omnibus ibi pertinentibus Petierunt autem et alias res in villa Vincella conjacentes curtilium scilicet indominicatum cum omnibus adjacentibus curtilium unum quem in ipso loco predicta femina sancto martiri contulit et quicquid in ipsa villa videbatur habere preter unam plantam necnon in Masciaco curtilium unum cum vinea et in Exartis villa similiter curtilium unum cum vinea hec omnia postulaverunt sibi concedere Domnus itaque presul per consilium canonicorum quia de eorum ratione eodem res videbantur esse et ad mensam eorum fuerant destinate concessit illis quod postulabant prescriptas scilicet capellas cum rebus et decimis et alias res que hic inferre habentur notas et occultas cum universis rebus sibi pertinentibus ut dum eis vita comes fuerit teneant et possideant et loco census tres solidos denariorum festivitate Sancti Vincentii non negligenter persolvant S Maimbodi episcopi qui fieri et firmare jussit S Humberti S Adalardi S Aymini S Ramerii S Aldonis Factum est hoc regnante Hludovico rege