Charter Document - 02240416
Charter Number: | 02240416 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0879 - 0882 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p107) |
Charter:
In nomine Sancte Trinitatis Gontardus sancte Matiscensis ecclesie presul notum esse volumus successoribus nostris omnibusque fidelibus jam dicte ecclesie quia quidam presbiter Berninius et Adorelo succensi duo pro remedio animarum suarum quasdam res proprietatis Sancto Vincentio dederunt hereditario jure que sunt site in pago Tolnendonense in agro Cupriacense in loco qui vocatur villa Leodretico Habent fines et terminationes a mane Reno fluvio a medio die guttula que de Barbariaco pergit in Reno [a sero via publica a cercio guttula que de Croso Valla pergit in Reno] infra istas terminationes ipsum curtilum et alias res queque ad ipsum curtilum aspiciunt supradicto Adoni per prestariam ad integrum concedimus ad capellam faciendam eo videlicet tenore ut ipsam capellam et ipsas res quicquid in predicto loco vel fines conquirere potuerit cartam firmitatis faciat Sancto Vincentio et annis singulis festivitate ipsius sancti deferat ceram denaratas IIII fratribus autem denarios XII Et ut hec pactio stabilior sit manu nostra eam firmavimus et firmandam his tradimus S Fulqualdus S Baldricus S Adalbertus S Leutboldus S Falcoldus Factum est hoc tempore Ludovici regis