Charter Document - 02240415

Charter Document - 02240415


Charter Number: 02240415
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0939
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.107)

Charter:

In nomine Dei et Salvatoris nostri notum esse volumus omnibus Matiscensis ecclesie fidelibus quod domnus Maimbodus episcopus cum secus basilicam Sancti resideret Vincentii adiit serenitatem ejus quidam illustris vir Willebertus nomine obnixe poscens ut more paterno concederet filio ejus eque Willeberto clerico quasdam ecclesias conjacentes in pago Matisconensi quarum una in Agenaco villa et in honore Beati Johannis dicata alia autem in Prisciaco villa et in Beati Petri est veneratione dicata Cujus precibus predictus suscipiens episcopus concessit ei easdem quas petebat ecclesias cum rebus et decimis et omnibus inibi pertinentibus cum omni integritate Willeberto ecclesiam presentialiter et semote de Prisciaco ecclesiam autem de Agenaco Teodericus archipresbiter dum ei vita comes fuerit sibi vindicet illo decedente Willeberto eveniat censum vero paratarum et eulogiarum certis temporibus persolvant S Maimbodi episcopi S Huberti S Aymini S Maioli S Winisi Factum est hoc regnante Hludovico rege