Charter Document - 02240414

Charter Document - 02240414


Charter Number: 02240414
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Consecration
Date: 0937
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.107)

Charter:

Notum sit omnibus quia ecclesia Soloniaco villa in honore Domini et martiris Christi Vincentii dicata quam Teuquardus canonicus et sacerdos prememorati martiris longo labore precarie firmitatem a domno Maimbodo presule canonicisque suis de quorum ratione supra scripta capella videbatur fore adquisierat propriis erat honoribus privata et ab omni ornatu ecclesiastice religionis aliena pluriumque superventu aquarum destructa unde incole et parrochiani ibi adjacentes mest inaniter redditi nolebant [et] debitum honorem ei persolvere Quod cernens et quotidie adprobans predictus Teuquardus pro remedio anime sue et ut securiter cunctis diebus vite sue haberet amovit eam a loco in quo erat et in tuciore et meliore fundavit Sciens autem quia sine benedictione sacerdotali stare non posset deprecatus est pontificem ut illuc cum suis pergeret et eam solemniter benediceret quod et fecit mense Julio die Dominica VII kal Augusti omnem honorem omnem venerationem omnemque debitum universasque decimas sicut antecessores sui ibi condonaverunt et ipse ex sua parte concessit S Maimbodi episcopi S Huberti S Aymini S Adonis