Charter Document - 02240413
Charter Number: | 02240413 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0958 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p107) |
Charter:
Anno incarnationis Dominice DCCCCLVIII cum resideret domnus et venerabilis Maimbodus episcopus apud Matisconem juxta ecclesiam Beati Vincentii venit quidam vir Gauspertus nomine ante ejus presentiam vel fidelibus suis clericis et laicis Hubertum prepositum Adonem abbatem Bernardum cum ceteris petiit ab eis aliquamtulum ex rebus Sancti Vincentii Matiscensis de ratione fratrum quod est de beneficio ecclesie Sancti Germani Tramayes et est juxta ecclesiam Sancti Leodegarii campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus Ipse Gausbertus quesivit inde precariam ad opus duorum filiorum suorum Gausberti clerici et Bernardi ut diebus vite illorum illam colonicam tenerent et persolverent in censum annis singulis festivitate Sancti Vincentii denarios VI Domnus quoque jam dictus episcopus per consilium canonicorum suorum jussit fieri quod petebat et ut certius permaneret manu sua firmavit et fratribus vel fidelibus suis roborare precepit S Maimbodus sancte Matiscensis ecclesie humilis episcopus S Hubertus prepositus et archidiaconus S Ayminus archidiaconus S Vinnisius levita S Bernoldus presbiter