Charter Document - 02240412
Charter Number: | 02240412 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0968 - 0971 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.107) |
Charter:
Omnibus Matiscensis ecclesie filiis notum habeatur quod cum esset domnus Ado presul apud Matisconem juxta basilicam Sancti Vincentii annuentibus sue ecclesie canonicis Johanne preposito et reliquis concessit cuidam femine nomine Leutbergane et filio suo Acardo aliquid ex rebus predicti martiris quas ipsi Sancto Vincentio condonaverant ut eas diebus vite sue teneant et possideant Est autem curtilus in villa Vincella qui habet terminationes a mane terra Stephani a medio die via publica a sero Ramfredo a circio rivo volvente et pratum quod fuit Wulflai et fratri suo Desiderio Domnus itaque predictus pontifex concessit eis ut diebus vite illorum sub censu teneant tempore vindemie modium vini persolvant S Adonis episcopi S Johannis S Aymini S Rodulfi S Teuquardi Factum est hoc tempore Lotharii regis