Charter Document - 02240411
Charter Number: | 02240411 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0996 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.106) |
Charter:
Notum esse volumus omnibus Matiscensis ecclesie fidelibus quia cum resideret domnus Letbaldus presul secus basilicam Christi martiris Vincentii que est sita infra Matisconem adiit presentiam ejus vir quidam nomine Flotbertus humiliter deprecans ut concederetur ei et uxori sue Rotrudi necnon et filio illorum nomine Humberto aliquid ex rebus Sancti Vincentii hoc est ecclesiam unam que est sita in pago Matisconensi in villa Prisciaco et est ipsa ecclesia in honore Sancti Martini fundata Cujus petitionem jam dictus pontifex suscipiens contulit ei et uxori sue et filio eorum sicut petierant ea ratione ut tempore sinodali paratas et eulogias solverent et in festivitate Sancti Vincentii denariorum solidos II domno pontifici exsolvant Hec Letbaldus episcopus firmat Factum est hoc Hugone rege regnante