Charter Document - 02240410

Charter Document - 02240410


Charter Number: 02240410
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0980 - 0996
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p106)

Charter:

Notum fieri volumus cunctis sancte Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris quia cum resideret domnus Milo presul secus basilicam Christi martiris Vincentii que est sita infra ambitum meniorum Matisconensium adiit presentiam ejus quidam vassus nomine Rotbertus humillime deprecans ut concederet ei sueque uxori nomine Gerbergane aliquid ex rebus Sancti Vincentii hoc est ecclesiam unam in honore Sancte Marie que est in villa Uriniaco cum omni integritate et in villa Casotis vineolam unam cum terrulis que ibi adjacent Cujus petitionem domnus pontifex gratam suscipiens contulit sicut petivit ea ratione ut paratas et eulogias in synodo solveret et in festivitate Sancti Vincentii canonicis ejusdem loci duodecim denarios reddat et ut certior inde redderetur idem episcopus hanc precariam fieri jussit et manu propria firmavit atque firmare his rogavit S David S Duranni S Gauseranni S Bernonis S Duranni Factum est hoc tempore Hugonis regis