Charter Document - 02240404

Charter Document - 02240404


Charter Number: 02240404
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0928
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.104)

Charter:

Notum habeatur omnibus hoc deciduo casu degentibus quia dum adsideret domnus Berno secus basilicam Alme Virginis expetiit ab eo domnus Albericus comes ex rebus aliquid tironis sabahot Sancti Vincentii Matisconensis fiscum videlicet unum in pago Lugdunensi conjacentem ecclesiam Sancti Amoris et Viatoris et quicquid in Vinciaco villa cernebatur habere ministeriumve prepositure dignitatis quecumque ibidem subjecta sunt ei cum capellis inibi adjacentibus inquisitis et inquirendis universa sibi conferri sub integritate postulavit At dominus Berno pontifex annuens precibus predicti comitis contulit illi ecclesiam sanctorum geminorum Amoris et Viatoris cum omnibus appendenciis sicut superius inserta sunt ut ipse et Leutaldus comes atque Humbertus filii prememorati Alberici temporibus vite illorum ipsas res suis aptare usibus firmiter sine ullius controversia valerent et ut liberius hoc tenere quiverint sine contagione peccati quia sancta erant ista et in heleemosina Sancto Vincentio fuerant collata donaverunt Sancto Vincentio in pago Matisconensi capellam unam in honore Beati Bartholomei apostoli dicatam et in villa Fabricas sitam et quicquid in ipsa villa visi erant habere cum cunctis rebus ibi adherentibus ut abhinc et deinceps sine ulla contradictione Sanctus Vincentius et rectores ejus teneant et possideant Et in pago Sconigense villam unam Salvamacum nuncupatam cum ecclesia que est in Aponiaco in honore Sancti Petri cum universis sibi appendentibus cum servis et ancillis in utrisque villis commorantibus ut post illorum trium decessum Sanctus Vincentius sue ecclesie et suas res et istas quas predicti viri ibi contulerunt melioratas et bene constructas recipiat Fabricas vero presentialiter Idcirco autem hanc precariam sibi fieri poposcerunt nequando alicujus malignitatis astu causa repetitionis ea que acta sunt sinerent fore abolenda et ut litterarum rememorentur domnus presul Berno eam propriis manibus roboravit et fidelibus suis signandam tradidit Sed annis singulis festivitate Sancti Vincentii soldos X ex argento in censu persolvant quod si negligentes exinde apparuerint in reddendo in duplum cogantur exsolvere Similiter Semiriacum et Castanedum quod non pertinet ad Sanctum Amorem Ea vero ratione actum est hoc ut si quispiam ex illis quibus ista donantur vel heredibus eorum distulerit Sancto Vincentio vel rectoribus ejus excommunicatus habeatur S Bernonis episcopi S Maimbodi S Aldonis S Flotberti S Berno Factum est hoc regnante Rodulfo rege