Charter Document - 02240403

Charter Document - 02240403


Charter Number: 02240403
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0864 - 0873
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p104)

Charter:

In nomine omnipotentis Dei Bernoldus Dei munere sancte Dei ecclesie Matiscensis humilis antistes Notum sit omnibus filiis ecclesie nostre quia frater et compresbiter noster Bedeem divina compunctus misericordia petiit paternitatem nostram ut concederemus ei basilicam edificandi in villa Miliaco Cujus precibus annuentes concessimus id exequi quod divino instinctu in eum perspeximus operari Hanc igitur edificatam vocavit nos ad dedicationem et consecrationem ejus in die vero dedicationis et consecrationis illius in honore Sancti Christofori more duntaxat canonum concessimus has villas in parrochia idem Miliaco et Laliaco et Viriaco et fine Curiaco medietatem et ultramonte villas que vocabulis sunt Urnaco et Monte Engeranno et Corcella et Monte Evartio duas partes ad ipsam predictam capellam damus et ut firmius hoc maneat manu firmamus S Bernaldi episcopi S Eduigy S Anserius