Charter Document - 02240401

Charter Document - 02240401


Charter Number: 02240401
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0937 - 0954
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p104)

Charter:

Sacrorum ordo patrum olim benigne instituit ut cuncta que a primatibus ecclesiarum acta forent litterali auctoritate et placida firmitate corroborata haberentur Idcirco notum sit omnibus quod cum esset Maimbodus pontifex apud Matisconem secus basilicam egregii martiris Christi Vincentii postulavit serenitatem ejus quidam vir strenuus Arembertus nomine quatenus dignaretur ei et uxori ejus Girtrudi et filio eorum Widoni conferre quoddam mansum in Classiaco villa ubi Ardradus residet et alium absum cum omnibus appendenciis et in his villis in Colonicas et Omanco colonicas II absas quarum una est ex abbatia Sancte Marie cujus ecclesia est Matisconum altera vero ex ratione Sancti Stephani cujus ecclesia est fundata in suburbio predicte civitatis de quibus ex unaquaque exeunt in censum denarii XII Domnus itaque Maimbodus presul annuentibus fidelibus suis contulit illis cum omnibus adjacentiis quod deprecati sunt ut temporibus vite sue sine alicujus contradictione tenerent et possiderent Denique domnus episcopus hanc precariam eis fieri jussit nequando ab alicujus contradictione falsaretur Dedit predictus episcopus ipsis supra nominatis quamdam vineam in villa Classiaco quam idem Arembertus de Allone conquisivit et Sancto Vincentio donavit que terminat de tribus partibus viis publicis a medio die terra Sancti Stephani S Maimbodi episcopi S Huberti S Adonis S Maioli S Aimonis S Hugonis S Rainoldi Factum est hoc regnante Hludovico rege