Charter Document - 02240396

Charter Document - 02240396


Charter Number: 02240396
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 0952
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p103)

Charter:

Anno incarnationis Dominice DCCCCLII cum resideret domnus Maimbodus episcopus apud Matisconem juxta basilicam Sancti Vincentii una cum fidelibus suis tam clericis quam et laicis venit quidam vir Bodo nomine clericus et canonicus ipsius loci postulavit magnitudinem domni episcopi [ut] aliquantulum de ecclesia Sancti Germani Cardonaco unde precariam ipse Bodo habeat concederent per suum consensum cuidam clerico nomine Jarlanno seu quod presbiter quondam tenuerit hoc est de villis istis de Montelio et de Nei et sepulturam loci ipsius ecclesie et baptisterium offerendis diebus vite sue securiter ibi desserviat et hoc teneat et tempore sinodali pro ipsius loci eulogias persolvat Dominus quoque episcopus per consilium fidelium suorum jussit fieri quod petebat S Maimbodi Matiscensis episcopi S Humberti prepositi S Bodo S Ado S Winusius Factum est hoc tempore Hludovici regis