Charter Document - 02240394
Charter Number: | 02240394 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0996 - 1018 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.102) |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis notum esse volumus qualiter quidam clericus Rotbertus scilicet atque Ivo venerunt ante presentiam domni Letbaldi Matiscensis ecclesie episcopi necnon canonicorum suorum poscentes sibi conferri per precarie firmitatem quamdam ecclesiam quam antecessores eorum simili corroboratione possideant est autem hec ecclesia in comitatu Matisconensi sita in villa Bisiaco in honore Sancti Eusebii dicata Quorum scilicet prefatus presul petitionem benigne suscipiens supradictam ecclesiam illis concessit tali ratione ut dum advixerint absque ulla inquietudine teneant et possideant et in festivitate Sancti Vincentii in erario episcopali denariorum solidos II loco census persolvant salvo tamen servicio pontificali illis vero decedentibus ad dominium presulis redeat Ego Letbaldus hanc donationis cartam manu mea firmavi