Charter Document - 02240393
Charter Number: | 02240393 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0980 - 0996 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.102) |
Charter:
Intimare decrevimus cunctis Sancte Matiscensis ecclesie fidelibus presentibus scilicet atque futuris quia cum resideret domnus Milo presul secus basilicam gloriosi martiris Christi Vincentii que est sita infra ambitum meniorum Matiscensium adierunt ante presentiam ejus duo viri nobiles Gundulricus clericus et Elgaudus frater suus humiliter deprecantes aliquid ex rebus Sancti Vincentii capellam videlicet Sancti Martini cum rebus et decimis omnibus sibi pertinentibus Cujus petitionem gratam suscipiens predictus episcopus contulit predicto Gundulrico et fratri suo Elgaudo necnon et uxori Elgaudi nomine Atelane et uni ex heredibus eorum nomine Rotberto prescriptas res sicut supra inserte sunt cum omni integritate ut dum advixerint teneant et possideant reddito censu sinodali et ne irrita hec donatio fieret idem episcopus manu propria firmavit et firmare his rogavit S Milonis episcopi S Maioli S Odonis S Eldini S Duranni S Anselardi S Humberti Factum est hoc tempore Hugonis regis