Charter Document - 02240379
Charter Number: | 02240379 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 0937 - 0954 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p99) |
Charter:
Speciale bonum Caritas videtur esse sine qua nemo merebitur bravium vite eterne percipere Hujus rei causa intimare maluimus omnium christianorum industria quod cum domnus Maimbodus episcopus resideret secus basilicam Sancti martiris Vincentii Matisconensis adierunt ipsius presentiam canonici loci Humbertus prepositus Aiminus Ado et alii proclamantes quod non haberent in sua canonica servos qui per diligentem culturam vineas et agros eorum excolere valerent Quorum precibus idem episcopus annuens concessit eis infantes et in villa causel Udulricum cum uxore et infantibus debitum servitium qui debent canonicis exhibere Quod testamentum per excommunicationem interminabilem inviolabilem a sequacibus suis fore mandavit et ut certius crederetur ipse manu sua firmavit atque sibi adstantibus firmare precepit S Maimbodi episcopi S Humberti S Adonis S Aimini S Hugonis S Rannoldi Factum est hoc regnante Hludovico rege