Charter Document - 02240370
Charter Number: | 02240370 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0996 - 1018 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.97) |
Charter:
Domino ac venerabili Matisconensi episcopo Letbaldo Ego Aalbertus et fratres mei Godolbert et Durannus atque Gislodus vendimus quasdam terras hereditatis nostre conjacentes in pago Lugdunensi in fine Vallis in villa que dicitur Avistas Sunt autem he res site in finibus jam dicte ville videlicet campi prata silve aque aquarumque decursus que omnia domno nostro supradicto vendimus quesita et inquirenda pro precio et solidorum Et post hunc diem tam ipse quam successores ejus vel cui ipse dederit faciant quicquid facere voluerint Si quis vero hoc contradixerit libras II componat S Adalberti S Goldeberti S Duranni S Gisloldi S Alberici S Amfredi S Giroldi S Ingelmari Factum est hoc tempore Rodulfi regis