Charter Document - 02240359

Charter Document - 02240359


Charter Number: 02240359
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restitution
Date: 0906
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p95)

Charter:

Anno incarnationis Dominice DCCCCVI Cum venissent sacri pontifices Austerius Lugdunensis archiepiscopus et Geraldus Matiscensis episcopus ad ecclesiam Sancti Eugendi supra fluvium qui vocatur Borbontia orta est ante illos proclamatio non modica canonicorum Sancti Vincentii Matiscensis Fulcoldi videlicet prepositi Ardradi et reliquorum inibi commorantium ex quadam capella que erat fundata in honore Dei et Sancti Vincentii in villa Gerii in curtile Sancti Albani sita quem Lendricus cum ecclesiis que sunt in Gisario olim in stipendia ipsorum canonicorum contulit E contra vero monachi Sancti Eugendi monasterii Jurensis Quelto videlicet prepositus Maluinus ministrabant dicebant quod privilegium sibi factum a domno Lamberto pontifice habebant promittentes se ostendere nullatenus acquirent Nec demonstrare potuerunt et sepius in aliis placitis interpellati sunt nec omnino pateat clericis juraverunt super Sancta quod melius deberent prefate decime evenire capelle sepe nominate in usus fratrum quam alteri alicujus ecclesie Isti juraverunt Wicardus Ayenardus Ferro Cunctus Petrus Aldeisus Leutbertus et uno unus Isti presentes fuerunt Andreas archipresbiter Mainus archipresbiter Quelto archipresbiter Vinianus Teotbertus Atto Aldelelinus Godo Denique videntes supradicti pontifices rectam esse querimoniam Sancti Vincentii et canonicorum ejus reddiderunt cum omni integritate predictas decimas Quod factum est his presentibus S Austerii Lugdunensis archiepiscopi S Giraldi Matiscensis episcopi S Adalardi abbatis S Aymonis abbatis S Rodulfi archidiaconi S Stephani S Beraldi S Jofredi S Teudonis Factum est hoc regnante Karolo rege