Charter Document - 02240358

Charter Document - 02240358


Charter Number: 02240358
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0972 - 0977
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p95)

Charter:

Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum cui Johannes episcopus preest Ego Amfredus serviens Sancti Vincentii et episcopatus de ratione Sancti Amoris et uxor mea Seuda pro remedio anime nostre donamus ad ipsam casam Dei aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in agro Cardoniacense in villa Cambonas Inprimis dono ad ipsam casam Dei curtilium indominicatum cum vineis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus exitibus regressibus omnia et ex omnibus quesitum et inquirendum preter unam vineolam que habet perticas in longum XVIII in traversum II et pedes VII Habet ipse curtilus terminationes a mane via publica a medio die et a sero de ipsa hereditate a circio terra Otbert et Oddoni Infra istis terminibus donamus ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum hec omnia sicut supra inserta sunt et faciant quicquid facere voluerint Si quis contradixerit auri uncias III componat S Amfredi S Johannis episcopi S Rodeni S Raculfi S Gisleberti S Geraldi S Adalardi S Omati Factum est hoc regnante Lothario rege