Charter Document - 02240356

Charter Document - 02240356


Charter Number: 02240356
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0936
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p94)

Charter:

Quicumque aliquid Domino et sanctis ejus ex rebus sue proprietatis inferre desideret retributorem omnium bonitatum se placabilem habere certissime agnoscat Hujus rei gratia ego Airoardus et uxor mea Teotaldis concedimus ecclesie Sancti Vincentii que est infra ambitum meniorum Matisconensium cui domnus Berno episcopus preest aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Clasiaco item curtilium unum cum mansione et vinea simul tenente cum omnibus curtilibus ibi adjacentibus cum vineis campis pratis silvis arboribus aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus inquisitis et inquirendis totum ad integrum Et donamus ibi alium curtilium cum mansione et vinea simul tenente cum omnibus ibidem subjacentibus in villa que dicitur Selonacus cum molendino quod est super fluvium qui vocatur Menobius Hec omnia sicut hic inserta sunt ad integrum cum omnibus appendenciis et terminationibus universis quicquid in predictis villis visi fuimus habere ad usus fratrum donamus ea videlicet ratione ut dum advixerimus nos et filius noster Teudo teneamus et possideamus et loco vestiture modium I vini prelibatis canonicis donabimus post quoque decessum he res ad predictam ecclesiam veniant Si quis hoc calumniaverit IIII auri libras componat S Ayroardi S Teudo S Arnulfi S Cirici S Maioli vicecomitis S Euvrardi S Arnaldi S Odonis S Erluini S Wicardi Factum est hoc regnante Hludovico rege