Charter Document - 02240351

Charter Document - 02240351


Charter Number: 02240351
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1031 - 1060
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p93)

Charter:

Dilectis in Christo canonicis Sancti Vincentii Matisconensis Giraldus presbiter et canonicus dono vobis aliquid de rebus meis partibus Sancti Vincentii que sunt site in pago Matisconensi in fine Viriacensi vel in villa Avanaco hoc est curtilum cum vinea et arboribus insimul tenentibus terminatur a mane terra Sancti Petri a medio die terra Belmontensi a sero ad ipsum donatorem a cercio via vicinabili habet in longo perticas XIIII in ambis frontibus perticas XII Infra istas terminationes et perticationes totum vobis dono ita tamen ut dum vivo usum et fructum habeam post meum decessum ad locum Sancti perveniat Vincentii et faciant inde canonici loci quod voluerint si [quis] contradixerit auri III uncias componat