Charter Document - 02240350

Charter Document - 02240350


Charter Number: 02240350
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0962
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p93)

Charter:

Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconensis civitatis cui domnus Maimbodus episcopus preest Ego Bernardus et uxor mea Ermendrada donamus ad ipsam casam Dei aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in agro Cardeniacensi in ipsa villa Cardenaeo curtilum videlicet indominicatum cum vinea simul tenente qui terminatur a mane terra Teutberti et Benedicti a medio die et a sero via publica et a cercio terra Eldulfi Infra istas terminationes predictum curtilum cum vinea et omnia quicquid ibi visi sumus habere totum ad integrum predicte case Dei tradimus atque transfundimus Et donamus in ipsa villa de terra arabili in loco Madornensi tertiam partem de omnibus que ibi visi sumus habere hec omnia sicut supra inserta sunt concedimus predicte case Dei ad mensam fratrum eo tenore ut dum simul vixerimus usum et fructum habeamus post nostrum decessum filio nostro Leutardo eveniat illo vero decedente ad locum Sancti perveniat Vincentii et faciant rectores loci quicquid inde voluerint Si quis contradixerit libram auri componat S Bernardi et uxoris sue Ermendrade S Teutbert S Girbergane Factum est hoc Lothario rege regnante