Charter Document - 02240348

Charter Document - 02240348


Charter Number: 02240348
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0986
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.93)

Charter:

Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum Aimfredus Sancti Vincentii servulus et uxor mea Seuda donamus ad ipsam casam Dei curtilum indominicatum cum vineis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus omnia et ex omnibus quesitum et inquirendum preter unam vineolam que habet perticas in longum decem et octo in traversum II et pedes VII habet ipse curtilus terminationes a mane via publica a medio die et a sero de ipsa hereditate a cercio terra Otberto et Dodoni Infra istis terminationibus donamus ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum hec omnia sicut supra inserta sunt et faciant rectores Sancti Vincentii quicquid voluerint