Charter Document - 02240347

Charter Document - 02240347


Charter Number: 02240347
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0996 - 1018
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.93)

Charter:

Ego igitur Letbaldus Matiscensis ecclesie pontifex quasdam terras eidem ecclesie cui presum videlicet Beati Vincentii martiris concedo conjacentes in pago Matisconensi in agro Viriacensi in villa Avenaci Ob hoc ergo ut breviter omnia perstringant quicquid in ipsa villa habeo supradicte ecclesie ad mensam fratrum tribuo scilicet curtilum ubi horreus meus adest cum aliis vineis et campis et molendinis et pratis silvis aquis aquarumque decursibus quesitum et inquirendum eo pacto ut ex hac die faciant rectores Sancti Vincentii quicquid facere voluerint Si quis autem extiterit qui ex his terris et rebus canonicis Sancti Vincentii aliquid aufferre voluerit et hanc donationem calumniare presumpserit perpetuo anathemate tactus a consortio sanctorum existat alienus S Letbaldi pontificis S Walterii nepotis S Adalardi S Gauseranni S Benedicti S Johannis S Aymonis S Rodulfi S Huberti S Teudonis S Rodulfi Factum est hoc tempore Rotberti regis