Charter Document - 02240338
Charter Number: | 02240338 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0928 - 0936 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.91) |
Charter:
Sacram ac venerabilem Matiscensem ecclesiam in honore Sancti Vincentii dicatam ubi Berno preest episcopus Gembergia devota Dei cedo ad ipsam casam Dei in stipendia fratrum aliquid de rebus proprietatis mee hoc est curtilum cum manso et vineis et terra arabili simulque tenente Sunt autem ipse res site in pago Lugdunensi in agro Morbanensi in ipsa villa et terminantur ipse res a mane via publica a medio die terra Adalvici et Eldegardini a sero vinea de ipsa donatrice a circio terra Sancti Stephani et semitarum discurrentes Infra has fines vel terminationes prefatas res ad supra memoratam casam Dei ad mensam fratrum dono trado atque transfundo et faciant rectores loci quid sibi placuerit S Gunbergane S Eriboldi S Stabuli S Udulardi S Pontionis S Otatani Factum est hoc tempore Hludovici regis