Charter Document - 02240335

Charter Document - 02240335


Charter Number: 02240335
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0993 - 1032
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p90)

Charter:

Domino fratribus Johanni sacerdoti Berno et Bernardus atque Godafredus vendimus tibi aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Lugdunense in agro Cosconiaco in villa que dicitur Reculanda Est unus campus qui terminatur a mane Eugone et suus heres a medio die via publica a sero Eugone et suus heres a circio Eteleno alius campus terminatur a mane et a medio die via publica a sero Eugone et suus heres a circio via publica Infra has terminationes tibi vendimus et accipimus precium de te sicut inter nos convenit solidos II et facias inde quod volueris Si quis contradixerit V auri uncias componat S Bernone S Bernardo S Godafredo S Raculfi S Yvo S Godoardi S Constantini Factum hoc regnante Rodulfo rege