Charter Document - 02240332
| Charter Number: | 02240332 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0928 - 0936 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p90) |
Charter:
Sacrosancte ecclesie tironis sabahoth Vincentii que est fundata infra murum Matisconis cui Berno preest episcopus Ego Moduinus dono ad ipsam casam Dei aliquid de rebus meis que sunt site in pago Lugdunense in fine Bericiacense Hoc est unum mansum indominicatum et medietatem de omnibus que ad ipsum mansum aspiciunt hoc sunt curtiferi campi prata silve aque aquarumque decursus omnia dono ad ipsam casam Dei in stipendia fratrum et dono ibi servos his nominibus Catalo cum uxore sua et infantibus suis et Martino Terminatur supradictus curtilus de tota parte de ipsa hereditate Infra istam terminationem omnia dono ad ipsam casam Dei tamen dummodo vivo usum et fructum habeam post meum decessum ad jam dictum locum perveniat Si quis contradixerit auri libras III componat S Moduino S Drogono S Albono S Walconono S Archimberto S Bernart Factum est hoc regnante Hludovico rege
