Charter Document - 02240318

Charter Document - 02240318


Charter Number: 02240318
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0996 - 1018
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p87)

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie infra muros Matiscensis civitatis site atque in veneratione gloriosissimi Vincentii martiris dicate cui preest Letbaldus episcopus Ego Ramardus et uxor mea Bertreda concedimus prenominate ecclesie canonicis videlicet Sancti Vincentii aliquid de rebus meis in comitatu Lugdunense in villa Silviniaco Hoc sunt mansi duo cum omnibus appendenciis quem Berno tenet et in villa in Umorano mansum unum cum omnibus que ad ipsum mansum appendunt ea ratione dum nos ambo vivimus et filius noster Aymo teneamus et omni tempore in festivitate Sancti Vincentii pro unoquisque manso investitura denarios II canonicis exsolvamus post nostrum vero obitum ad Sanctum Vincentium et ad ejus canonicos perveniat si quis contradixerit auri libram componat s Ramardi et uxoris sue Bertrade S Aymo S Enrici S Ornadi S Raculfi S item Aymo S Adonis