Charter Document - 02240309
Charter Number: | 02240309 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0986 - 1018 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p85) |
Charter:
Notum esse volumus quod ego Letbaldus et fratres nostri canonici cedimus in precariam in villa Sanciaco Ornado et fratribus ejus Gislebert et Bernardo et vinea cum curtilo et camera insimul tenente qui terminat a mane via publica a medio die rivo volvente a sero Sancti Martini a circio terrerio vicino et colonicam quam reddidit Gauterius vicecomes et tres curtiferos quos Milo dedit Sancto Vincentio et curtilum cum vinea et mansiones et exio sicut Aldeisus presbiter donavit Teuquardo presbitero S Letbaldi episcopi S Gauseranni levite S Aalardi presbiteri S Otgerii levite S Aldonis sacerdotis