Charter Document - 02240298
Charter Number: | 02240298 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0893 - 0923 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.83) |
Charter:
Placuit atque convenit inter Bernardum prepositum et ab alia parte Aldeiso presbitero ut terras inter se commutare deberent quod et fecerunt Inprimis donat et commutat Aldeisus presbiter a parte Bernardo preposito vineam que est sita in pago Matisconense in agro Sanciaco in ipsa villa Sanciaco terminat a mane terra Sancti Martini et Sancti Vincentii a medio die Sancti Vincentii a sero et a circio via publica infra istas terminationes totum ad integrum tibi dono E contra donat atque commutat Bernardus prepositus a parte Aldeiso presbitero vineas II que sunt site in pago Matisconense in agro Sanciaco in ipsa villa Terminat una vinea a mane terra Sancti Martini a medio die via publica a cercio terra Sancti Martini et Sancti Vincentii a sero terra ipsi Aldeiso terminat alia vinea a mane terra ipsi Aldeiso a medio die via publica a cercio terra Sancti Martini a sero similiter Infra istas terminationes totum ad integrum tibi dono et faciat ab hac die unusquisque de parte sua quicquid voluerit si quis contradixerit auri libras II componat S Aldeisus S Desiderii S Auseis S Rotart S Grimolt Factum est hoc regnante Karolo rege