Charter Document - 02240296
Charter Number: | 02240296 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 0937 - 0954 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.83) |
Charter:
In nomine Dei omnipotentis Notum fieri dignum duximus omnibus Matiscensis ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris quia cum esset domnus Maimbodus episcopus in Matiscone residens secus basilicam gloriosissimi martiris Christi Vincentii adiit ipsius presentiam quidam homo nomine Maimbodus nepos predicti presulis deprecans ejus paternitatem ut dignaretur ei conferre aliquid ex rebus prescripti martiris vineolas videlicet tres cum domibus et curtilis et omnibus inibi pertinentibus que site sunt in pago Matisconense in villa Sanciaco due ex ipsis deserte ex ratione fratrum et canonicorum Sancti Vincentii non autem de episcopali causa ut eas meliorare et construere atque in meliorem statum redigere valeret Cujus precationem gratam recipientes domnus episcopus et reliqui sue ditionis canonici concesserunt predicto Maimbodo et uxori ejus Ermengarde et si ipse Maimbodus filium legitimum habuerit illi eveniat et in vita sua teneat et possideat loco vero census festivitate Sancti Vincentii canonicis denarios VI episcopo denarios IIII persolvant Ut autem certius crederetur prefatus antistes et canonici has eis litteras fieri jusserunt et firmando corroboraverunt Similiter dedit eis pratum ad Albam Spinam quod ipse tenebat S Maimbodi episcopi S Huberti prepositi S Aimuini S Adonis S Rodulfi Factum est hoc regnante Hludovico rege