Charter Document - 02240292
Charter Number: | 02240292 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 0954 - 0962 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.82) |
Charter:
Notitia plurimorum evidenter liquido patescit qualiter venientes domnus Maimbodus episcopus et canonici Sancti Vincentii martiris Matisconensis civitatis ante domnum Leotaldum comitem dum esset in ecclesia principali jam dicti martiris proclamaverunt se quod Walterius vicecomes injuste tenebat quamdam colonicam in Sanciaco villa que est ex ratione Sancti Clementis martiris cujus ecclesia et abbatia est in suburbio Matisconis quam etiam fratres et canonici Sancti Vincentii prelibati martiris per apostolica privilegia et precepta regalia in victu quotidiano adquisierunt est vero in prefata colonica curtilis cum vinea et omnibus suis adjacenciis Agnoscentes denique rectam fore querimoniam predictorum canonicorum venientes ante altare supradicti martiris domnus scilicet Leotaldus comes atque Walterius vicecomes cunctis adstantibus werpiverunt et ne aliqua repetitio inde fieret hanc notitiam fieri jusserunt et eam propriis manibus roboraverunt S Leotaldi comitis S Walterii vicecomitis S Narduini S Humberti S Leopranni S Adalberti S Simaldi S Euvrardi Factum est hoc regnante Lothario rege