Charter Document - 02240286
Charter Number: | 02240286 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1019 - 1030 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.81) |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie almi Vincentii martiris Christi que est infra ambitum meniorum Matisconum sita cui domnus Gauslenus episcopus preest Ego Raculfus concedo aliquid ex rebus proprietatis mee ad ipsam casam Dei in pago Matisconense in agro Salorniacense in villa Sanciaco est autem una vinea cujus terminationes sunt ab oriente terra Sancti Vincentii ab austro terra Sancti Petri ab occidente et ab aquilone vias publicas Infra istum terminum dono ad ipsam ecclesiam Dei eo pacto ut quamdiu vixerimus ego et filius meus Henricus teneamus et possideamus post nostrum vero decessum ad mensam canonicorum Beati Vincentii perveniat