Charter Document - 02240283

Charter Document - 02240283


Charter Number: 02240283
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0936 - 0954
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p80)

Charter:

Placuit atque convenit inter domnum Remigium monachum et Stephanum ut terras inter se commutarent quod et fecerunt Inprimis donat atque commutat Stephanus presbiter ad rectores Sancti Petri campos duos qui sunt siti in pago Matisconense in agro Salorniacense in fine Flaciaco in villa qui terminat unus campus a mane terra Sancti Petri a medio die similiter a sero Flotberti a cercio via publica habet in longo perticas XXIIII in quisquo fronte perticas II Similiter donat atque commutat domnus Remigius monachus a partibus Stephani presbiteri campum unum qui est situs in ipsa villa in ipso pago terminat ipse campus a mane terra Stephani presbiteri a medio die Sancti Petri et via publica a circio Sancte Marie a sero similiter habet in longo perticas XXI in quisquo fronte perticas XII Infra isto termino unusquisque quod habet teneat et possideat et faciat post hanc diem quicquid facere voluerit